Huic Arabia est consert
Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate conmerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus erexit et cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes Bostram et Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc provinciae inposito nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris Traianus conpulit imperator incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte Mediam urgeret et Parthos.
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. denique pro philosopho cantor et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu (...)
Lire la suite sur Topsante.com
Pourquoi faut-il s'abstenir de boire de l'alcool lorsqu'on allaite ?
Topiramate et risques en cas de grossesse : nouvelles conditions de prescriptions pour les femmes en cours de traitement
Des milliers de virus retrouvés dans des couches sales de bébés
Congeler ses ovules après 40 ans, une fausse bonne idée ?
Voici pourquoi il ne faut (surtout) pas donner d'eau à un bébé de moins de 6 mois